Page:EBC 1605 12 01 0521.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Domine ac valuti frater. Literas episcopi Vratislaviensis ad cardinalem Baronium et ad medatas accepit ipse illustrissimus Card. Baronius, cum ego Roma abessem, et procuravit diligenter quod petebatur. Neque est difficile a S.ta Apostolica Sede eiusmodi facultates impetrare, quae saluti animarum deserviunt, cum salus animarum omnium nostrorum officiorum finis sit. Si quid in expedienda facultate morae fuit, id totum notariorum occupationibus tribuendum est. Consobrinus tuus mihi semper commendatissimus erit, modo ipse sibi non desit, et cum occasio vacationis se offeret, ad me veniat, et quid me facere velit, libere significet. Vale R.de Dne, et me apud Deum precibus tuis iuva. Datum Romae die p° decembris 1605. Uti frater in Christo
Robertus Card. Bellarminus.