Page:EBC 1605 09 08 0498.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Libentissime legi litteras Reverentiae Vestrae, quibus me de fructu suo spirituali, et progressu collegii Constantiensis certiorem reddidit. Ago Deo gratias, de cuius munere ista bona tam magna proveniunt. Ego Romam veni ad comitia pontificia, sed cum ad meam ecclesiam reverti pararem, obedientia summi Pontificie, et simul desiderium patrum Societatis fecit, ut dimissa ecclesia Capuana Romae consisterem. Itaque qui ante triennium reliquerem patrem, et matrem, ut adhaererem uxori meae; nunc, ut adhaeream patri Summo Pontifici, et matri Societati Iesu, sponsam mihi charissimam relinquere cogor. Haec quidem contraria esse videntur: sed Spiritus sanctus, qui per vicarium Iesu Christi utrrumque iussit, non est sibi contrarius. Mihi quidem episcopalia munia magie arridebant, quam cardinalitia: videbar enim in missione versari, et Societatis ministeria quodammodo obire: sed non pertinet ad servum aligere quid faciat, cum totus a nutu Domini pendere debeat. Oret pro me charitas tua, ut beneplacitum Domini semper adimpleam, et particeps fiam laborum tuorum, in quibus tam fideliter desudasti. De Summi Pontificis pietate, quae R.V. audivit, verissima sunt: vere enim de ilio dici possunt, quae frequentar canimus in ecclesia: Qui pius, prudens, humilis, pudicus, sobrius, castus fuit, et quietus: nec minus vera sunt, quae de contrariis vitiis nonnullorum ad vos perlata sunt: sed bene novit prudentia vestra paleas cum tritico in eadem carca, et pisces malos cum bonis in eadem rete, usque ad diem iudicii permixtos esse debere: et ideo ab ipso Domino dictum esse, ut scandala veniant. Valeat R. Vestra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 8 septembris 1605.

Epist. famil. ADII