Page:EBC 1605 0536.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime, et Reverendissime Domine. Etsi mea mihi non multum placeant, quippe qui novi imperfectum meum; tua tamen, Antistes optime, mirifici placuerunt: quae enim ego levi manu vix adumbravitu vivis coloribus ita perfecisti, ut operis mei vestigia internosci non queant. Vel si mavis, ut a pictis imaginibus ad hortulos transeamus si quos fructus ex hortulo meo legisti eos per se acerbos et insipidos, tu saccaro ac melle sapientiae atque eloquentiae tuae conditos tales reddidisti, ut eos gustandi sensum amisisse oporteat, quibus non sapiunt. Mihi certe dulcissimi visi sunt, ac proiis gratias ingentes habeo, et ago. Precor vero Deum, ut qui dona gratiae suae tam larga manu in animum tuum profudit, idem te Ecclesiae suae decus diu servet incolumem. Romae 1605. Amplitudinis tuae
addictissimus.
Episcopus Algarbiensis.