Page:EBC 1604 04 22 0402.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Robertus, miseratione divina, tituli Sanctae Mariae in Via, S.R.E. presbiter Cardinalis Bellarminus, Archiepiscopus Capuae, universis et singulis has nostras approbationis litteras inspecturis, lecturis pariter et legi audituris, salutem in Domino sempiternam. Vitae et integritatis morum testimonium negare non possumus, iis praesertim quorum nobis ex diuturna et familiari consuetudine testata est virtus et probitas. Idcirco admodum Rev. Dominum Dionysium Christophorum, Sacrae theologiae licentiatum, familiarem et continuum commensalem nostrum, ob residentiam canonicatus sui et scholasteriae cathedralis ecclesiae Brugensis a nobis discedentem, testimonialibus bis nostris et commendatitiis litteris cum affectu prosequimur, et testamur illum apud noe, ea vitae integritate et morum gravitate ac modestia versatum esse, quibus decet verum Ecclesiae Dei ministrum: adeo ut prudentia ipsius et doctrina, cum hac probitate coniuncta, nos inducant ut ipsum eidem Ecclesiae perutile ministerium aliquando praestare posse confidamus. Fatemur etiam eumdem D. Dionysium in obsequio nostro ea se dexteritate et sedulitate gessisse, ut non nisi aegerrime illum a nobis dimittamus, in tantum ut desiderium sui nobis discedens relinquat. Quare hortamur,et vehementer rogamus omnes et singulos cuiuscumque conditionis vel praeeminentiae quacumque tam ecclesiastica quam manda ne dignitate praefulgeant, ad quos praesentes nostrae litterae perveniant, quatenus praefatum D. Dionysium, nostrae contemplationis intuita, amplecti et eo loco habere velint,quem virtutes ipsius hic descriptae promerentur; in peragendis quoque tam nostris quam propriis negotiis eum cum favore suscipiant, eique etiam subsidio esse non graventur; promittentes quidquid in eum benevolentiae vel favoris con tulerint, nos singularis beneficii et gratiae loco aestimaturos, et paribus vel etiam maioribus humanitatis beneficiis vicissim responsuros
---page break---