Page:EBC 1604 03 12 2510.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Domino Cardinali Bellarmino, Archiepiscopo Capuano.
Amplitudo Vestra Ill.ma gravissimis quaestionibus examinandis atque solvendis assueta de hac quoque istic oborta deliberarre sponte sua potuesset, scilicet an de cetero permittere debeat,ut in capella exterioris partis cathedralis missa celebretur quando tamen pro sua modestia Sacr. Congretationem Cardinalium Conc. Trid. Interpretum de ea sibi consulendum putavit, ad ipsos Ill.mos Patres de dubitatione ipsa primum retuli, ac deinde rationes utrinque allatus sigillatim explicavi.
Patres facti specie cognita atque rationibus expensis in hanc sententiam omnes venerunt, ut nullo pacto isthaec celebratio in huiusmodi capella debeat amplius tolerari.
Optasset quidem Sacr. Trid. Concilium in singulis Missis (f. 199) adstantes fideles non solum spirituali affectu, sed etiam sacramentali Eucharestiae perceptione communicare, ut ad eos huiuis S.mi Sacrificii fructus uberior proveniret; eos tamen Missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, non damnat, sed probat; atque adeo commendat, quod in eis populus spiritualiter communicet. At vero populum, dum Missa celebratur aliis rebus intentum atque occupatum divina illa mysteria pro loci unde est in Ecclesiam prospectus, qualitate meditari devote non posse, detestabile est et a sacrosancti huius sacrificii maiestate alienum. Eant
---page break---