Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


Est etiam insignis ecclesia Annuntiationis Beatissimae Virginia de iurepatronatus Civitatis, quae per unum nobilem et per quattuor cives, bastonarium, magistros et bancarium nuncupatos, administratur; nec, quantumvis magnae sint eius facultates, sufficiunt hospitalibus virorum et mulierum, victui ducentorum puellarum et stipendio duodecim sacerdotum horas canonicas quotidie recitantium et Sacrum inibi facientium.
In tribus eiusdem civitatis aedibus tamquam in monasterio plurimae puellae regularem pene vitam observant. Una dicitur domus charitatis, in qua educantur virgines inhonestis parentibus natae. Altera est domus Conceptionis, in qua edu cantur virgines honestis parentibus ortae. Tertia est domus lesu, in qua educantur artificum filiae.
Parochiales ecclesiae numero viginti in Civitate numerantur. At cura animarum in aliquibus per rectores, in aliquibus per cappellanos exercetur. Ubi vero plures cappellani sunt, per hebdomadas alternatim inserviunt. Totius dioecesis parochiales ecclesiae numero sunt quadraginta, et fere in omnibus, in quibus sufficiens numerus reperitur, Sanctissimi Sacramenti sodalitates sunt institutae; et per eas illud ad infirmos decenter defertur; inter quos duae sunt ecclesiae collegiatae, una in casali Sanctae Mariae Maioris, quae octo habet canonicos (fol. 384r), quorum unus est primicerius. Altera est in casali Marcenisii cum duodecim canonicis, quorum primicerius et cantor sunt dignitates.
In urbe Capuae est alia ecclesia collegiata Sancti Benedicti, de iure patronatus olim familiae de Angelis. Praeest abbas, qui sub se duodecim habet canonicos, praetenditque se esse exemptum.
Numerus animarum in Urbe Capua ascendit ad sex millia paulo amplius; in reliqua dioecesi ad decem et septem millia; in universum ad viginta tria millia. Qui numerus accuratis sime a nobis annotatus est. Quod enim in relatione praedecessoris
---page break---