Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


et sepulchra aliquod marmorea veterum Principum et procerum Capuae. Pavimentum ecclesiae vermiculatum est ex parvis lapidibus diversi coloris: fenestrae vero vitriae sunt. (f. 382v).
Ei templo inserviunt computato Archiepiscopo quadraginta canonici, quorum viginti sunt presbyteri, decem diaconi et decem subdiaconi.
Iter hos canonicos duo sunt in dignitate constituti: Decanus et Archidiaconus. Sunt etiam primicerii duo, de quibus aliqui ambigunt, an dignitates an vero personatus sint. Habet eadem ecclesia thesaurarium et cancellarium; sed thesaurarius extra capitulum est, cancellarius unus ex canonicis.
Est praeterea in ea ecclesia praebanda theologalis erecta cum onere bis in hebdomada legendi sacrae Scripturae lectionem. Est et poenitentiarius unus ex canonicis.
Praeter Archiepiscopum et presbyteros canonicos, nemo celebrai in altare maiori.
Archiepiscopo iniunctum est opus ceiebrandi diebus Nativitatis Domini, Sanctorum Stephani et Agathae, Epiphaniae, Coenae Domini et Paschatis, Translationis St. Stephani et Inventionis, Dedicationis Ecclesiae, Corporis Dominici, Pentecostes et Assumptionis Beatissimae Virginis. Absente autem aut impedito Archiepiscopo Decanus celebrat.
Primicerii autem celebrant in Circumcisione Domini, et omnibus festis Beatissimae Virginis praeter Assumptionem, feria sexta et sabbato maioris habdomadae, secunda et tertia feria post Pascha et post Pentecosten, in Nativitate S. Ioannis Baptistae, in festis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Laurentii, Prisci, Omnium Sanctorum et S. Ioannis Apostoli et Evangelistae. Presbiteri per hebdomadam deserviunt.
In thesauro vestes pretiosae, vasa argentea
quam plurimae et summae religionis reliquiae accuratisime
asservantur, inter quas in theca argentea est corpus Sti Prisci, unius ex discipulis Domini, qui ab Apostolorum principe primus Episcopus Capuanae ecclesiae datus fuit, et via Aquaria (f 383r) prope Capuam martyrium subiit. Mannilla Stae Agathae, digitus
---page break---