Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Relatio de Stata Ecclesiae Capuanae
qualis erat anno Domini
millesimo sexcentesimo tertio exeunte.
f 332 Ecclesia metropolitana Capuana protomartyri Stephano et Agathae martyri dicata, in Regno Neapolitano, Campaniae Felicis regione, sita est, mihique Roberto Cardinali Bellarmino a Smo Domino Nostro Clemente Papa VIII concredita. Praeest novem suffraganeis Episcopis: Venafrano, Esersino, Suessano, Theanensi, Casertano, Calinensi, Calvensi, Calatino et Aquinati, qui pauces abbine annis eboedientiam denegat Archiepiscopo Capuano.
Sunt in eadem provincia duo monasteria exempta, Sti Benedicti ad Montem Casinum et Sti Vincentii ad fontem Vulturni.
Urbs Capua, ubi nunc reperitur, Landonis Comitis studio, Landulphique eiusdem civitatis Episcopi constructa fuit, et a Ioanne XIII Romano Pontifico Archiepiscopalis Sedis dignitate donata.
Archiepiscopalis mensa ex praediis, censibus, domibus, pascuis et nemoribus septem millia ducatorum Regni Neapolitani plus minusve obtinet, ex quibus singulis annis Ill.mo Cardinali dicto mille monetae Romanae pensionis nomine solvit, et omnes templi primarii expensas facit.
Ecclesiae metropolitanae templum insigne est ob structuram, columnas ex ophiti lapide, et varia opera. Oblongum item est, tres habens - ut aiunt - naves et tribunam ex aurato vitro et vermiculato opere, cum imaginibus Sanctissimae Deiparae Virginia et Sanctorum Apostolorum Petri et Pàuli, et Stephani et Agathae Martyrum.
Ante frontem ecclesiae, quae tribus portis orientem spectat, est atrium valde insigne propter numerum columnarum,
---page break---