Page:EBC 1603 05 2500.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


possint ipsi soli, quoad vixerint, emolumenta praedicta percipere; decernit tamen, ut cum aliquem ex praedictis ceto presbyteris de vita migrare contigerit, illius portio non soli successori attribuatur, sed inter omnes novos presbyteros, ipso (et) successore connumerato aequaliter dividatur, ita ut cum omnes illi octo qui nunc supersunt, decesserint, mensa sacerdotalis omnibus sacerdotibus sit communis.]
Praeterea declarat presbyteros novos posse quidem, si velini, in summo altari tamquam hebdomadarios sacrum facere, sed non esse cogendos, si nolint, quamdiu non participant (percipiant) emolumenta ceterorum,(donec alias decernetur). Hortatur etiam omnes presbyteros ut quam frequentissime in ecclesia cathedrali missas ex devotione celebrent, ut ostendant se non in vacuum tam excellentem sacerdotii gradum (gratiam) percepisse. Postremo declarat omnes presbyteros, tam veteres quam novos, posse optare praebendas quae olim erant presbyterales vel diaconales, quae quidem nunc sunt omnes presbyterales; similiter diaconos posse optare(eas tantum) praebendas quae nunc sunt diaconales, et subdiaconos eas quae nunc sunt (remanserunt) subdiaconales. (Hoc supradictum decretum fuit registratum in libro visitationum die 21 Maii 1603) Hoc decretum certis q uibusdam de causis non fuit uno tempore executioni mandatum: primum enim de mense Octobri 1602 ascenderunt ad ordinem presbyterii per electionem capitali, ipso card. Archiep. approbante, quatuor diaconi: Ioannes Dominicus Ruffus, Pompaeius Gariglianus, Io. Nicolaus Mirtus, et Aemilius Carosius, quibus additus fuit Benedictus de Dominico, quia Paenitentiarius erat, quamvis et subdiaconus; ad ordinem diaconatus ascenderunt per electionem eiusdem Capitali, eodem Card. Archiep. similiter approbante, duo subdiaconi, Dominisus Riccius, et Hieronymus Pera: deinde de mense Februarii 1603 ascenderunt ad ordinem presbyterii archidiaconus Antonius Angelottus, et diaconi Io. Paulus Imbrianus, Bernardinus Isa, Vincentius de Angelis, Franciscus Maccarus, et Camillus da Nuce; eodem tempore ascenderunt ad ordinem diaconatus sequentes subdiaconi: Pompeius Pizza, Ascanius Majorellus, Scipio de Troia, Alexander Campagna, Petrus Antonius Natalis, Io. Thomas Landulphus, Flaminius Saltillus, et Vincentius Capuanus. Porro Hector Jorius, qui erat antiquissimus subdiaconus non ascendit ad diaconatum, quia actu non serviebat.
Circa hoc decretum suborta est dubitatio: utrum in sedendo in choro, et in Capitalo, et in optandis praebendis, deberent praecedere, qui prius ascenderant ad ordinem superiorem, an qui erant antiquiores
---page break---