Page:EBC 1603 04 05 0329.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me e Rev.me Domine.

Mirabilem Praescriptionum mearum casum! quae tam longinquis oris vagatae, tam incertis authoribus ad te delatae nullum tamen neque erroris comitem, neque viae ducem nominare potuerunt. Suspicari licet, haud abfuisse eum, Cuius via in mari, et semitae in aquis multis, cuius vestigia non cognoscuntur, qui deduxit sicut oves populum suum, in manu Moysi et Aaron.[1] Sed utcumque sit, gaudeo munusculum meum tibi redditum, qui quod tam liberaliter de opella etiam mea sperare audes, facis tu quidem singulari quodam tuo in me amore, renovasque memoriam Magni illius Pontificis Gregorii, qui aliquando laudes suas a probato quodam viro decantari audiens, ita respondisse fertur: Deum deprecare frater, ut bis quae de me praedicas, dignus officiar, sicut et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerumque evenit, ut ea quae de iis, quos amamus in medium proferimus, malora vero sint. Itaque quamvis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago.[2] Idem ego tibi, Ill.me Bellarmine: cui ut piacere quam maxime cupio, ita vitam longissimam opto. Mogunt. Non. Aprii. 1603.

  1. Psalm 76:20-21
  2. The source for this quotation of Pope Gregory the Great seems to be Mark Maruliç, Opvs De Religiose uiuendi institutione, per exempla. ex veteri novoque testamento collecta (Cologne, 1531), fol. 33r. We have not been able to locate it in Gregory's surviving works.