Page:EBC 1602 08 24 0277.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Venisse me in urbem, divertisse apud cardinalem Baronium, te videro percupiisse, scripsi iamdudum, atque opera Patris cuiusdam Oratorii transmisi. Sed taces, nec verbum contra, ut haud aegre credam quod ferunt, periisse litteras cum nuncio, vi calorum oppresso. Quod si ita est, en alterum tibi earumdem litterarum exemplum: quibus hoc unum attexo, quod alias quoque de Institutionibus Calvini scripsi omnem Germaniam nostram hoc a te confutationis beneficium desiderare. Nam quod Baronius aliique viri Principes hanc nuper Ae mihi impositam voluerunt, vides Ill.me D.ne quam grave futurum sit, quam humeri mei piane non sint ferendo. Atlantem aliquem haec cura desiderat, qui non ego, sed tu tuique similes, in sacra hac militia iam veterani, coronis que toties decorati. Mihi post principia locus, tutumque silentii praesidium, unde me haud extrahi patiar, nisi neminem omnino velle intelligam. At voles spero, meque hoc onere levabis, ne detrectasse magia superiorum volunta tem quam summe idoneo concessisse videar. Vale, meque reditum ad meos maturantem piissimis tuia apud Deum precibus prosequere. Romae, 9 Calend.Septem. MDCII.