Page:EBC 1602 0259.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me Domine.
Compatior ex animo calamitati tuae; et si qua via mihi se aperiret, qua ad te sublevandum vel opibus, vel gratia, vel officio possem accedere, eam ingredi non dubitarem. Sed tu ipse pro tua pudentia facile iudicabis, quid possit homo longe absens a Curia, et in grege suo pascendo assidue occupatus. Quod a me petis, ut literis meis causam tuam Sanctissimo D.N. e Cardinali S.ti Georgii commendem, prompte exequar: sed duo sunt, quae me non magnum fructum literarum mearum sperare faciunt. Alterum, quod serius literas tuas acceperim, ut credibile sit, iam a Summo Pontifice id factum esse, quod ut faciat literis meis adhortandus et obsecrandus est. Alte rum, quod ea tu polleas facultate scribendi, ut post literas tuas ad summum Pontificem et Cardinalem S.ti Georgii datas, meae vel inutiles, vel supervacaneae futurae sint. Faciam tamen, quod petis, et causam tuam precibus Domino, literis eius Vicario commendabo.
Vale, [Ill.me Domine] Comes, viriliter age, et confortetur cor tuum et sustine Dominum.