Page:EBC 1602 01 08 0213.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.ris e R.me Domine Abbas. Ex litteris P. Ludovici Rogerii [1] aliquoties ad me datis, cognovi quam bene mereri de societate Jesu D.V.R.ma semper curaverit, pro qua re ego quoque, qui unus ex eadem Societate sum, D.V.rae gratias ago. Nunc vero non tantum ex eiusdem P. Rogerii litteris, sed etiam ex humanissima epistola V.rae Amplitudinis intellexi quanto me amore eadem D.V.R.ma prosequatur. Dabo operam, ut et propenaa voluntate et rebus ipsis tantae charitati mihi impanane respondeam.

Quod ad negotium attinet, nihil mihi P. Generalis adhuc aperuit; cum id fuerit, enitar pro viribus ut officio non defuisse videar. Doleo D.V. in ingressu Italiae morbis tentari coepisse, ut Patavii subsistere necessarium fuerit. Sed ferendum est quod Deo placet, neque featinandum est ad Urbem nisi valetudine integre recuperata, cum sine dubio Patavinum coelum Romano salubrius sit. Curet igitur D.V. diligenter valetudinem suam, et mei memor esse dignetur in sanctis precibua suis. Romae die 8 januarii 1602.

  1. Ludovicus Rogerius made his final vows in Naples on 27 April 1597. He passed away in Pultoviae (?) on 24 December 1602.