Page:EBC 1601 10 07 0185.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Posteaquam Jure civitatis Dei donatus sum, Ill.me et nil majori cura ennitendum putavi, quam ut pomoeria ejus quaqua possem, dilatarem, hostesque ipsius festino cursu ad interitum properantes, ab execrabili insania revocarem. Quamobrem cum ipsa experientia nossem, inter Calvinianae haereseos sustentacula duo insigniora esse, quibus plerique omnes sive in Germania, sive in Belgio suos concipiant, foveant, protegant, et ad posteritatem propagent errores: Johannis Calvini Institutionem, et Zachariae Ursini Explicationes Catecheticas: cogitare jamdudum coepi, quomodo ista falera incidi, et ad perfidiae defensionem inutilia reddi possint. Cogitationem isthanc auxit negotii perficiendi facilitas. Cum enim a doctissimis viris nunc instructa sit catholica Ecclesia , non unos tantum Calvinos aut Ursinos, sed integras bestiarum hujusmodi turmas prosternere, ac si committantur, ad internecionem delere queant, quid laboris restet in duobus, summis quidem illis, sed tamen haereticis Deique armatura inferioribus, et ad omnem ictum nudis? Sed quia multum interest, quo quidque modo, quo duce et auspice geratur, deliberandum censui, cui potissimum hae partes demandarentur. Ac de Orsino quidem res expedita est, si vel nostratium aliquis cum eo in arenam desoendat. De Calvino autem gravior labor, cui non solicite mecum cogito, quem potissimum Antagonistam optem, te unum invenio, Ill.me D.ne omnium aptissimum: cujus laus et fama toto orbe percrebrescens, apud ipsos quoque haereticos tantam existimationem dignitatemque consecuta est, ut vel sola nominis tui illecebra ad emendum legendumque incitari soleant. Quamobrem si a gravissimis occupationibus tuis tantum subsecivi temporis decerpere licebit, persuadeas tibi velim, nullum excellentius, nullum fructuosius, magisque Christianae Reipublicae necessarium a te opus elucubrari posse. Erit nempe haec felix Disputationum tuarum coronis, quosque illis tanquam arietibus convulsisti, hoc quasi Hercules telo obtruncabis, ne ulla repullulascere usquam hydra possit. Macte virtute, divine vir, in orbe celebraris: catholici te conditorem antiquae rursus fidei venerantur atque suspiciunt, et quod macerie gloriae est omnes haeretici detestantur, meque pari persequuntur odio qui contra stantes ventos ardore fidei perstiti, maluique,quantum Dominus gratiae dedit, solu liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Mogunt. Nonis Octobr. MDCI.