Page:EBC 1601 09 22 2488.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


perseveret, novo praeter eam auxilio supernaturali sub merita nostrarum openationum etsi perfecte meritoriarum non cadente, indiget, in quibus si constantes fuerimus, vitam aeternam, quae tanquam haereditas filiis et tanquam merces bene operantibus redditur, non titulo fidelitatis solum, sed iustitiae commutativae et distributivae, Deo formaliter convenientis sumus consecuturi: à cuius etiam consecutione proportionata similiter non excidemus, si merita omnia per peccatum mortificata, prima qualunque valida subsequente poenitentia, quae ad maiorem gratiam peccatorem semper facit resurgere, ante mortem recuperemus.
Christus filius Dei naturalis non adoptivus etiam humanae naturae intuitu, quamvis praedestinatorum omnium angelorum hominumque caput, exemplar et causa meritoria sit, non tamen nisi improprie praedestinatus dici potest, ut cunctorum hominum vere et proprie redemptior esset, omnibus et singulis obtulit media, quibus, si uti voluerint, salutem assequentur, quam veritatem et hominis libertatem et gratiae sufficientiam ac Dei omnipotentis sanctissimam innocentiam atque beatitudinem tanquam mercedem et iustitiam inculpabilem, quae in castigandis improbis iustisque remunerandis maxime elucet, ut deffendamus, omnem praedeterminationem sive physicam sive moralem stricte consideratam longe atque necessario eliminandam certissime tenemus. Non tamen sicut illas praedeterminationes, ita et praedefinitiones reiicimus, quas et possibiles esse, et de facto bonorum operum dari, etiam ante absolutam effectuum liberorum praevisionem affirmamus.
Gratia efficax in entitate a sufficienti non differens, sic agit sensum ut accommodet assensum, non autem destruat, illiusque efficacia in ipsius gratiae perfectione, intrinseca eiusdem congruentia et tali contemperatione cum voluntate consistit, ex qua ut consensus infallibiliter futurus sit, nullumque facultati liberae praeiudicium afferatur, atque à Deo omnis confusa imperfectaque cognitio removeatur, scientiam mediam statuimus, cuius beneficio Deus effectus liberos sive absolute sive cum conditione futures cognoscit, quorum veritatem nec per determinationem suae voluntatis, nec per ideas, nec per coexistentiam aeternitatis, nec in causis secundis, sed in ipsismet effectibus mirabili sui intellectus altitudine penetrat, quin nulli mutationi obnoxius, ante decretum divinae voluntatis nihil futuri potest apprehendere, praeter quem et voluntatem ut aliquid fiat, adhuc potentiam immediatius operandi principium requirimus.
Gratiae efficaci praedestinationis effectui atque instrumento
---page break---