Page:EBC 1601 05 16 0156.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ser.me Princeps.
Marcus Venerine ad Pontificem Maximum a Serenitate vestra legatus, posteaquam eumdem Pontificem publico nomine salutavit, et cum sacro Cardinalium collegio agere coepit, literas Serenitatis Vestrae plenas humanitatis, et officii mihi reddidit. Ego vero, et coram exposui quam vehementer exoptem inter studiosissimos inclitae istius Reipublicae numerari: et his literis testatum esse cupio, nihil mihi gratius accidere posse, quam ut re ipsa, si unquam se opportunitas obtulerit, studium meum Serenitati vestrae probem. Deus Optimus Maximus gloriosam Remp. vestram cum Apostolica Sede verae charitatis, mutuorumque officiorum nexu conjunctam, perpetuo tueatur ac servet. Romae die 16. Mail 1601.
Ser.tis V.rae
Servitor
Robertus Card. Bellarminus.
Ser.us Dux Venetiarum.
Ext.: Ser.mo Venetiarum Duci D.no meo observ.mo