Page:EBC 1601 01 24 0146.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Per illustris, et Reverende Domine. Non respondi continuo secundis literis Dominationis vestrae, quondam certi aliquid, quod scriberem, habere cupiebam. Egi cum Sanctissimo Domino Nostro, et cum aliis, ad quos hoc negocium quoque modo pertinebat, idque non semel, nec frigide. Tandem illud effectum est, ut pensio trium millium nummorum aureorum super episcopatum ipsum in gratiam personae vestrae decerneretur. Quod decretum toto sacro Collegio consentiente factum est, neque de hac re ulla deinceps controversia esse poterit. De Praepositura in eamdem personam vestram collocanda magna mihi spes a summo Pontifico facta fuerat; sed praevaluit auctoritas aliorum, quibus non facile id negari poterai. Scio moderationem animi vostri; tamen confidenter hoc addam, non esse magnopere deflendam jacturam magnarum opum, atque amplissimae dignitatis, quibus non minora pericula salutis aeternae amittendae adjuncta esse dubitari non possit. Valeat Dominatio vostra, meque, ut facit, amet, et meam sempiternam salutem Domino Deo nostro percibus suis commendai. Romae die 24 Januarii 1601.
Perillustris et R.dae Dom. V. studiosissimus
Robertus Card. Bellarminus.