Page:EBC 1601 01 24 0145.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine mihi semper observandissime. Quod nuncius et Dominationis vestrae mihi retulit, ita gratum fuit, ut ex eo gratias Deo, honorum omnium auctori, maximas habendas esse judicaverim. Neque opus erit ut ego laborem ullum suscipiam in ea re Pontifici Maximo persuadenda: nam et res ipsa per se clamat, et ea est Pontificis nostri sapientia ut facile perspiciat in his temporum difficultatibus non potuisse rem aliter geri quam per Summam Amplitudinis vestrae prudentiap gesta sit. Propensionem voluntatis meae erga Ill.mam et R.am Dominationem vestram testatam quidem esse cupio ardentissime, sed tamen adhuc aliquo benefacto re ipsa testatam non reliqui. Unum enim, quod Ill.ma et R.ma Dominatio vestra per me fieri voluit, conatus quidem sum perficere, sed conatus mei irriti fuerunt. Dabitur fortasse, Deo volente, alias occasio, qua feliciori exitu diligentiam meam Ill.mae et Rev.mae Dominationi vestrae probem. Interim precor Deum ut Ill.mum et Rev.mum Dominum meum perfectae corporis sanatati restituat et coelestibus donis semper magis ac magis adaugeat. Romae, die 24 januarii 1601.
Ill.mae et R.mae Dominationi vestrae
humillimus et studiosissimus servus
Robertus Card. Bellarminus.