Page:EBC 1601 01 0143.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris et Reverendissime Domine. Et literis,et sermonibus multorum jam ante cognoveram non solum Reverendissimam Dominationem Vestram ad episcopatum Vratislaviensem canonico electam, sed, quod omnibus bonis jucundissime accidit, sine ulla vel ambitione electi,vel discordia electorum. Itaque electionem tam illus tri significatione Spiritus Sancii commendatam Summus Pontifex sine ulla dubitatione libentissime confirmabit. Nostrae partes erunt pro celeri expeditione negocii laborare, quod unum a nobis requiri pos se videtur. Reverendum, atque eximium virum Dominum Balthassarem Neandrum gratissime excepimus, eique operam nostram et studia obtulimus. A Deo autem precor, ut qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiat, et qui ad opus non minus laboriosum, quam periculosum personam vestram vocavit, idem ipse ita dirigat, et protegat, et donis omnibus Spiritus Sancii repleat, ut cum apparuerit Princeps Pastorum immarcescibilem glorine coronam de manu eius percipiatis. Reverendissimam Dominationem Vestram mei memorem in orationibus suis Deus noster incolumem conservare dignetur. Datum Romae.
Episcopo electo Vratislaviensi.