Page:EBC 1600 inizio 2484 2485.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


animus, facile dignoscitur. Si vero, aut omnino non est catholicus,aut publice non profitetur, quod sentii: educatio, et status regule subsequentes, illum excusare videntur.
Omnis Reipub. status, ac formae mutatio, multa secum incommoda trahit, ac perinde periculosa est, subditis molesta, seditionum, ac rebellionum occasionem probet. Propter mutatam enim a principe, vel publice, vel privatim Relligionem patriam, et ob peregrinam susceptam, populus sepe a principe deciscit. Et a principe vel repub. sacra jam recepta,mutata: seditionem etiam adversus principem ipsum movent.
Non modo difficilis, verum etiam parum diuturna, que fit ex una forma, in aliam mutatio reipub.nisi firmiss.mis presidiis, nova illa forma constituta muniatur; et illi paulatim cives assuescant.
Violate relligionis pretextu, sepe in viros bonos, et Reipub.utiles, ac egregios, quoniam alia occasione everti non possunt,insidie, et criminationes, magne, et false struuntur, ab inimicis: quod nuper in Scotia accidit, centra octavianos conciliarios catholicos regis.
Rex fuit juvenis,concilium hereticum,ex quo infertur: quod ubi aerarium publicum omnino deest, vel est tenue,ac invalidum, ibidem rerum pre stare geerendarum fundamentum deficit; unde necessario publicum aerartum habendum est, et illud etiam, pro magnitudine imperii, et ceptorum, conciliorumque ratione copiosum et locuples.
Praeter ordinarium aerartum, quod publicis sumptibus ordinariis sit destinatum, aliud quoque ad extraordinarias clades,ac calamitates sublevandas seorsum sancteque reservatum, in quaque republica esse oportet. Vana est sine viribus via. Itaque quantumvis injuria sit imbecilliori populo facta, ab Anglio; qui in Scotiam, et Hiberniam, heresim introduxerunt; illa tamen ab imbecilliore est, vel dissimulanda, vel demum vicinorum viribus adjunctis, ut pares esse possint potentiori, ulciscenda.
Ex quibus omnibus facile colligitur, Regem sine summo sui status, ac nobilium periculo, ad plaenam Relligionis mutationem, devenire non posse
---page break---