Page:EBC 1600 inizio 2484 2485.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


Secundo nullum dat signum. Numquid sereniss.mam Reginam patitur, et laudat, catholicam? Quia reconciliavit? Non desunt confessores, et sacerdotes, in Scotia. Quamvis aemuli, qui atrociter principem offenderunt, et cum Regno personam deperdi querunt, alitar informant: et hic sunt, qui presentes, Reginam heresim abjurantem: et professionem fidai in forma Concilii Tridentini facientem, obedientiam Summo Pontifici et huic sedi promittentem, viderunt. Dat filias suas charissima pignora, catholice educandas, D.nae de Levingstone, quae est catholica, et in palatio Regia demoratur: quamvis a ministris hereticis, excommunicata. Conestabulus est catholicus. Marchio Huntleus, Comes Arcadie, Comes Orcadum, Comes Anguisius et plures alii, majorem Scotiae partem et saniorem efficientes. Preses, Secretarius, advocatus, Nagister domus, magna pars gubernatorum provinciarum, omnes denique fere officiales. Archiepiscopum Glasguensem, oratorem suum, apud sereniss.mum Galliae Regem, constituit. Illum in Archiepiscopatum, publicis comitiis reintegravit. Injunxit ministris, ut modestius se gererent; publice fatetur majorem in catholicis, quam hereticis inesse fidem, ubi celebretur in Scotia, scit, et ministrorum queremonias irridet. Crucem collo appensam, cum relliquiis fert, cujus virtutem venefico mulieres, rege interrogante, confesse sunt; nunquam in catholicos relligionis ergo sevit; novissime V. Beat.ni et suo nuntio in Flandria, scripsit, quod numquam antea fecit, quamvis per breve fel. record. Sixti quinti ad scribendum invitatus fuerit, qui ad illum Episcopum Dunblanensem, Carthusianum,Episcopi Vasionensis patruum, cum Guillielmo Creytonio,Societatis Jesu, et fratre meo, qui in eadem negotiatione ab hereticis in Gallia interfectus fuit, misit. Actionum suarum in hac curia testem querit, et quibus rationibus ad hoc inducatur, es tenditi pollicetur per instructiones manu sua subsignatas, se nelle ulterius progredi, si in petitione profecero, et ubi de eo redditus fuerit certior. qui a secretis Regis consiliis sunt, catholicis obtulerunt, ut si a V.Beat.ne in casum necessitatis, impetrare possent, spem auxilii, se parleamenti edicto, libertatem conscientiae publicaturos, quod de Regis scientia et mandato, dictum est probabile. Ex his flexus, dubiusque principis
---page break---