Page:EBC 1600 10 06 0123.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine. Quod feci, ut omni diligentia, ac sollicitudine promoverem negocium Illustrissimae Dominationis vestrae apud Pontificem Maximum, et eos, quibus eiusmodi negocia expedienda commissa sunt, ideo feci, quoniam et postulatio aequissima mihi videbatur, et persona dignissima, quae postulabat. Nam et ipse Summus Pontifex, et nos omnes, qui eidem Summo Pontifici continuo assistimus, eos potissimum christianos Principes omni honore, et officio prosequendos arbitramur, a quibus salus multorum populorum dependet. In quorum Principum numerum Illustrissimam D. V. merito ponimus, cum sciamus ditionem vestram in medio nationis pravae, hostium videlicet Ecclesiae, constitutam; nec illud ignoremus, plerosque populos eam fidem ac religionem amplecti solere, quam Principi suo cordi esse vident. Quod autem in hoc uno negocio fecimus, promptissimi sumus in aliis omnibus facare, quae ad Illustrissimam D. V. pertinere intelligemus.
Adventus Illustrissimae D. V. ad Urbem Sanctissimo Patri nostro, nobisque omnibus gratissimus accidisset; sed quoniam aliter visum est Deo, cuius sancta voluntas rebus omnibus anteponenda est, alio tempore consolationem hanc mutuam expectabimus. Interim curet Illustrissima D. V. salutem suam diligenter, et Catholicorum omnium, qui istic sunt, ac praecipue Sacerdotum Dei patrocinium tale suscipiat, qualem Principem vere catholicum, ac pium decet; ut cum venerit Princeps Regum terrae, Dominus noster lesus Christus, ad aeterni Regni sui consortium Illustrissimam personam Vestram cum caeteris Catholicis,sanctisque principibus admittat. Datum Romae in palatio Apostolico die 6 Octobris 1600.
Ill.mae D.V.
Addictissimus
Robertus Card. Bellarminus.
Corniti Frisiae Orientalis.