Page:EBC 1600 06 18 0098.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris et Domine. Literae Dominationis Vestrae Rev.mae opportune mihi redditae sunt, illis videlicet ipeis diebus, quibus de translatione vestra ab episcopatu Posnaniensi ad Vladielaviensem agebatur. Non fuit magna difficultas in hoc negotio feliciter expediendo, tum ob propensam sanctissimi Domini Nostri erga personam vestram, tum ob egregium testimonium, quod de virtutibus, et meritis Dominationis vestrae Serenissimus Rex per literas suas ad Pontificem Maximum scriptas reddidit. Ego pro meo munere feci quod debui, ut tam pium, et iustum negocium prospere succederet. Et quondam ex colloquiis cum R.mo Episcopo praedecessore vestro saepiud habitis, et ex ipso Pontifice Maximo, qui aliquando in Polonia Legati Apostolici munus obiit, cognovi dioecesim amplissimam, et difficultatibus plenam esse, ad quam nunc Dominatio vestra R.ma a Deo vocatur, facere non possum, quin personae vestrae ex animo compatiar, et a Deo ipso precer, ut vires oneri pares Dominationi vestrae suppeditare dignetur. Omitto in praesenti gratulationem, quia magie considero accessionem periculorum, et laborum, quam honoris, et divitiarum: tum vero libentissima gratulabor, cum venerit Princeps Pastorum, et ostentans immaecescibilem coronam gloriae, dicet, Euge serve bone, et fidelis, quia in panca fuisti fidelis, super multate constituam, intra in gaudium Domini tui. Quod ut mihi etiam aliquando audire contingat, quaeso Dominationem vestram R.mam, ut me apud Dominum precibus suis duvet. Interim studia mea, atque obsequia Dominationi vestrae R.mae promptissime defero. Datum Romae die 18 Junii 1600.
Episcopus Vladislaviensis.