Page:EBC 1600 06 01 0095.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime rex. Per doctorem Drumondum[1], qui Romam lubilaei causa venit, accepi litteras Maiestatis tuae plenas humanitatis et officii. Ex ipso autem D. Drumondo cognovi quam praeclaro ingenio, quam maturo iudicio, et quam insigni ac vere regia benignitate atque clementia Deus noster Maiestatem tuam ornaverit: cuius clementiae participes etiam esse audio maxima cum animi mei laetitia eos, qui religionem catholicae romanae Ecclesiae colunt, ob quae omnia in spem veni facile foro, ut Maiestas tua serio aliquando animum applicet ad id, quod est super omnia maxime necessarium, id est ad veram Ecclesiam cognoscendam. Nam neque extra Ecclesiam salus esse potest et Maiestas tua ex Evangelio novit, nihil homini profuturum, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. Sceptrum, et diadema, purpura quoque, et opes regiae, res temporariae sunt, quas nec in hunc mundum, cum nasceremur, intulimus, neque potest ullus eas post obitum retinere. Vera fides, quae per caritatem operatur, aeternae vitae, sempiternaeque felicitatis participes nos facit Maiestas tua parentes catholicos Romanaeque Ecclesiae addictissimos habuit, educatores vero ab eadem romana Ecclesia alienos. Parentumne an educatorum Ecclesia verior sit, non difficulter intelliget, si vel ea verae Ecclesiae signa paulo diligentius considerare voluerit, quae sanctus Augustinus describit, cum in libro, quem scripsit adversus Epistolam Manichaei, sic ait: "Multa sunt, quae in Ecclesiae gremio me iustissime teneant: tenet consensio populorum atque gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa Sede apostoli Petri, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum: tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista sola Ecclesia obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos


---page break---

  1. James Drummond, 1st Lord Maderty (1540?–1623) was a Scottish peer.