Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/6

From GATE
This page has not been proofread



praefatio



forte post obitum meum in lucem edatur imperfectus & mutilus, ut solent eiusmodi libr frequenter emitti; eum in hac mea ultima aetate recognoui, expoliui, & auxi, atque in lucem dare constitui, ut uel communi utilitati deseruiat, uel altem inemmedatus & imperfectus neminem offendat.
Propositum autem mihi in hoc opere fuit, non omnes omnino Scriptores in Catalogum redigere, sed eos tantum, qui de rebus Ecclesiasticis quoquo modo tractant. Itaque Scriptores Ethnici & qui de rebus tantum profanis, aut etiam honestissimis quidem, sed politicis & humanis agunt, quales sunt legum Ciuilium Tractatores, Philosophi, Medici, Oratores, Poetae, Historici, Mathematici, locum in hoc Catalogo non habebunt. Ac ne omnes quidem Scriptores Ecclesiastici ad meum Catalogum pertinebunt, sed illi solum, quorum opera adhuc supersunt. Plurimi enim sunt scriptores optimi, quorum opera perierunt. Quos auctores poterit lector apud sanctum Hieronymum, Eusebium, Gennadium, sanctum Isidorum, Photinum, Honorium, Sigebertum ac Trithemium, facile reperire. Denique non omnes Scriptores Ecclesiastici, quorum libri extant,