Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/34

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 16



Itaque scriptus videtur liber anno mundi 3252 mortuo Senacherib. Quae autem in fine libri adduntur de morte Tobiae iunioris, sine dubio ab aliquo alio addita sunt.
Porro liber Tobiae scriptus est Chaldaice, non Hebraice, & ideo fortasse ab Hebraeis non agnoscitur pro libro sacro. Transtulit eum in linguam Latinam sanctus Hieronymus, ut ipse testatur praefatione in Tobiam & ab ecclesia catholica inter sacros libros numeratum fuisse cognoscimus ex concilio 3 Carthaginensi, ex Innocentio I in epistola ad Exuperium, ex Gelasio I in decreto de scripturis sanctis & Cypriano in sermone de eleemosyna, ex Ambrosio in libro de Tobia, ex Basilio in oratione de auaritia, denique ex concilio Trident. sess. 4.


[27.] De Eliachim auctore libri Iudith – 3270

Quando contigerint quae narrantur in libro Iudith, maxima quaestio est: alii enim volunt ea contigisse post captiuitatem Babylonicam, quia in primo capite fit mentio regis Nabuchodonozor, alii volunt contigisse ante captiuitatem illam, sed post captiuitatem decem tribuum quae facta fuit tempore Ezechiae regis Iuda; & quamuis tam hi auctores quam illi varient circa tempus praecisum, nobis tamen videtur non posse asignari aliud tempus, quam inter duas captiuitates, tempore videlicet regis Iuda, Manasse & regis Assyriorm Merodach Baladam, quem putamus alio nomine dictum esse Nabuchodonosor, qui regnauit etiam in Babylonia. Sed de hac re fuse tractauimus in libro primo de Verbo Dei cap. 12.
Itaque tempus huius historiae erit annus mundi ter millesimus ducentesimus septuagesimus. Quis auctor fuerit huius libri, incertum est ex sententia sancti Isidori lib. 6 Originum cap. 2.
Sed si fidem habeamus Iosepho in libro primo contra Apionem, auctor erit Eliachim, qui alio nomine dicebatur Ioachim, sacerdos magnus Hebraeorum, de quo fit mentio in libro Iudith cap. 4 & 15.
Scribit enim Iosephus in more positum fuisse apud Aegyptios & Babylonios & potissimum apud Hebraeos, ut res gestae publice, scribendae committ􏰁erentur sacerdotibus magnis. Tempore autem Iudith sacerdos magnus erat Eliachim, ut supra diximus.
Porro liber Iudith quamuis ab Hebraeis & haereticis modernis reiiciatur ex canone scripturarum diuinarum, tamen concilium Nicenum primum hunc librum retulit in numerum librorum diuinorum, teste sancto Hieronymo, praefatione in Iudith. Quod idem fecerunt concilium tertium Carthaginense cap. 47 & Tridentinum sess. 4 & Decretum Gelasii I de scripturis sanctis & Epistola decretalis Innocentii I ad Exuperium; & sanctus Augustinus libro secundo de doctrina