De scriptoribus ecclesiasticis
p. 242
[361.]
De Ioanne Trithemio – 1500
Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanehemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57.
Scripsit opera plurima, sed notiora sunt historica, quae simul edita sunt Francofurti anno 1600.
Scripsit igitur:
De illustribus viris Germanis.
De illustribus viris ordinis sancti Benedicti.
De scriptoribus ecclesiasticis.
Chronicum monasterii Hirsaugiensis.
Chronicum monasteriii Spanchemensis.
De origine Francorum.
De successione ducum Bauariae & comitum Palatinorum.
Scripsit etiam epistolas, sermones & uaria opera spiritualia. Denique scripsit De septem secundis intelligentiis orbem mouentibus & opus inscriptum Steganographiam, id est occultam scriptionem, quod opus prohibitum merito est, cum sit plenum perniciosis dogmatibus ad magiam pertinentibus, quod & ipse agnouit & confessus est.
[362.]
De Iacobo Vvimphelingio – 1500
Iacobus Vvimphelingius presbyter ecclesiae Spirensis, orator, poeta & historicus non contemnendus, viuebat anno Domini 1500.
Scripsit praeter alia Epitomem rerum gestarum per Germaniam.
[363.]
De Baptista Mantuano – 1500
Baptista Mantuanus, ordinis Carmelitarum prior generalis, poeta fuit doctus & pius & multa carmina scripsit in lauds sanctorum.
Viuebat anno Domini 1500.
[364.]
De Thoma Caietano – 1500
Thomas de Vio, patria Caietanus, ordinis Praedicatorum prior generalis, ac postea cardinalis presbyter a Leone decimo creatus, vir fuit summi ingenii, nec minoris pietatis.
Viuebat anno Domini 1500 & obiit anno Domini 1534 aetatis 66.
Scripsit Commentaria in omnem sacram scripturam, praeterquam in prophetas & in apocalypsim.