Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/244

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 226



[313.] De Ioanne archidiacono – 1430

Ioannes de Anania, archidiaconus Bononiensis, scripsit Commentaria in Decretales.
Scripsit etiam volumen Consiliorum.
Obiit anno Domini 1455.


[314.] De Ioanne Ragusaeo – 1438

Ioannes Ragusaeus ordinis Praedicatorum in Basileensi concilio orationem habuit doctissimam per octo dies De communione sub utraque specie contra Hussitas, quae extat apud Henricum Canisium tomo tertio Antiquae lectionis, ubi etiam multa habentur alia de haeresibus Bohemorum.


[315.] De Henrico Kalteisen

Heinricus Kalteisen ordinis sancti Dominici, in eodem concilio Basileensi disputauit contra Hussitas De libera praedicatione Verbi Dei, per tres dies, & disputatio siue oratio extat apud Henricum Canisium tom. 4 par. 2 Antiquae lectionis.


[316.] De S. Bernardino Senensi – 1438

Sanctus Benardinus, patria Senensis, professione Franciscanus, vir doctrina & miraculis clarus, uniuersam Italiam sacris concionibus illustrauit.
Obiit Aqilae, ubi corpus eius integrum inuisitur, anno Domini 1443 & a Nicolao quinto summo pontifice in sanctos relatus est anno 1450.
Scripsit Sermones de tempore.
Sermones de sanctis.
Sermones contra Iudaeos.
Scripsit etiam in Apocalypsim.
De Euangelio aeterno.
De christiana religione.
De conceptione B. M. virgine.
De passione Domini.
De virtutibus et vitiis.
De fructibus eleemosynae.
De triplici statu animae.
De triplici amore magorum.
De sacrificio Abraham.