Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/201

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 183



De differentia sacrificii Dauid & Abrahae, 1.
De differentia sacrificii Abrahae & B. Mariae, 1.

Opera tomi secundi:
Explanatio difficultatum ex tabernaculo foederis.
De templo Salomonis ad literam.
De concordia temporum in libros Regum.
Explanatio variorum locorum in Psalmis.
Explanatio libri Cantici canticorum.
De visione Ezechielis.
De templo Ezechielis.
Decisio dubiorum in Apostolo.
In Apocalypsim Ioannis libri septem.

Obseruatio:
Haec omnia opera, uno excepto, quod inscribitur Exceptionum libri quatuor, videntur mihi docta & pia & dignissima ingenio acutissimo Riccardi, neque scio de eis ab ullo esse dubitatum, an sint legitima Riccardi opera. De Libris exceptionum nonnihil ambigo, an sint eiusdem auctoris, non quod non sint libri illi eruditione varia pleni, sed quod quaedam contineant, quae non videntur a Riccardo scribi potuisse. Libro primo cap. 24 sic loquitur: »Inuentores theologiae fuerunt apud Graecos Linus, apud Latinos Varro & nostris temporibus Ioannes Scotus«. At cur Ioannes Scotus inuentor theologiae? cur non magis Moses, aut Athanasius, aut Augustinus, aut Iohannes Damascenus? Deinde non sunt noti Ioannes Scoti nisi duo, unus trecentis annis ante Riccardum, alter centum & amplius annis post Riccardum: quis igitur ille est, de quo hic dicitur: »Et nostris temporibus Ioannes Scotus«? Eodem capite dicit hic auctor, inuentorem rhetoricae fuisse Demostenem. Id quod est manifeste falsum. Demosthenes enim insignis orator fuit, sed ante illum fuerunt alii, ut Isocrates, Pericles & alii, & cum ipso claruit Aeschines, & eodem tempore floruit Aristoteles, qui de rhetorica egregie scripsit. In tertio libro cap. 7 scribit de insulis & Scotiam suam tantum nominat. Et cap. 8 describit ciuitates celebres totius mundi & Lutetiam Parisiorum, ubi ipse degebat, ne nominat quidem, ut neque Londinum, neque Cantuariam, neque Edimburgum, neque alias Britanniae, vel Scotiae ciuitates. In quarto libro numerat pontifices Hebraeorum & omi􏰁ttit Aaron, Eleazarum, Phinees, & nonnullos alios inter praecipuos.