Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/186

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 168



tribuuntur Commenaria in cantica & in Apocalypsim, quae habentur inter opera sancti Anselmi.


[281.] De Bertoldo Constantiensi – 1077

Bertoldus Constantiensis, historicus fidelissimus & pius, continuauit Chronicum Hermanni Contracti usque ad annum 1065 & praeterea scripsit Historiam, siue Chronologiam rerum gestarum sui temporis usque ad annum Domini, 1100 quo tempore putatur etiam obiisse.


[282.] De Micrologo – 1077

Micrologus, quem aliqui Ioannem Micrologum nominant, scripsit librum De ecclesiasticis obseruationibus, qui extat cum aliis similibus Coloniae & Romae excusis. Vixit autem tempore Gregorii VII & Anselmi episcopi Lucensis, nam cap. 17 sui operis dicit, Anselmum Lucensem episcopum obseruasse in Missa celebranda ritum quendam Gregorii VII & sibi atque aliis obseruandum commendasse & cap. 14 dicit, suo tempore Gregorium VII in sede apostolica sedisse.


[283.] De Oecumenio & Olympiodoro

Oecumenius & Olympiodorus Graeci scriptores scripserunt Catenas ex antiquis patribus: ille in Acta Apostolorum & epistolas S. Pauli, iste in Iob. Quo tempore floruerint, non omnino constat. Alii enim collocant eos inter annum 800 & 900, alii post annum millesimum. Scripsit praeterea Olympiodorus Commentarium in Ecclesiastem, quod extat in primo tomo Bibliotheca sanctorum Patrum editione secunda.
Extat in eodem primo tomo Catena quaedam in epistolam ad Romanos sub nomine Theoduli presbyteri Caelesyriae. Sed Theodulus ille multo antiquior est ipso Oecumenio, qui in hac catena citatur. Imo ista Catena ex Oecumenio videtur tota excerpta, & quasi compendium esse Catenae Oecumenii in epistolam ad Romanos.
Porro Theodulus presbyter Caelesyriae obiit sub Zenone imperatore, teste Gennadio De viris illustribus.


[284.] De Lamberto Schafnaburgensi – 1077

Lambertus Schafnaburgensis insignis & verax historicus, praesertim cum de contentione inter Gregorium VII papam & Henricum tertium imperatorem agit. Scripsit Historiam Germanicam & incipit ab orbe condito usque ad annum Domini 1077. Sed continuauit mo-