Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/112

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 94



Addit Gennadius in libro De viris illustribus scripta quoque fuisse ab eo Enchiridion veteris & noui testamenti & De opere sex dierum.


[121.] De S. Chromatio episcopo Aquileiensi – 390

Sanctus Chromatius episcopus sanctissimus & doctissimus fuit, testimonio S. Hieronymi Praefatione in librum Paralipomenon. Scripsisse fertur Commentaria in Matthaeum, sed nunc extant solum Homiliae de octo beatitudinibus in cap. 5 Matthaei & Tractatus in illud: »Ego a te debeo baptizari«. Vide in Bibliotheca S. Patrum tomo 2.
Extat in quarto tomo operum S. Hieronymi epistola sub nomine Chromatii & Heliodori ad Hieronymum & responsio Hieronymi in quibus agitur de natiuitate beatissimae Virginis, sed utraque falsa & supposititia est, ut etiam falsam esse conuincit Card. Baronius epistolam eorundem Chromatii & Heliodori ad Hieronymum circa Martyrologium. Vide Praefationem Card. Baronii ad Martyrologium Romanum, cap. 5 & 7.


[122.] De S. Ioanne Chrysostomo – 398

Sanctus Ioannes Chrysostomus, magnus ecclesiae doctor, primum in foro versatus est magna cum laude, deinde monasticam vitam exercuit, atque ab eremo ad clerum vocatus, presbyter Antiochenus ordinatus est anno 11 Valentiniani iunioris & 8 Theodosii senioris, anno deinde 4 Arcadii & Honorii episcopus Constantinopolitanus factus, tandem anno 13 eorundem imperatorum & episcopatus sui nono, mortem obiit circa annum Domini 407. Opera quae extant quinque tomis comprehenduntur in editione Veneta anni Domini 1574. Hac enim editione utebar dum scriberem.

Tomo primi:
In Genesim homiliae, 67.
In Psalmos homiliae, 26.
In varia loca testamenti veteris, 52.
Ex quibus quinque sunt de visione Isaiae.

Secundi tomi:
In Matthaeum homiliae, 89.
In eundem operis imperfecti homiliae, 54.
In varia loca Matthaei homiliae, 26.
In Marcum homiliae, 14.
In varia loca Lucae homiliae, 7.