Page:ASC 1872 10 24 22-75.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

Copia
Pius P.P. IX
Dilecte Fili Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Dum homines limo terrae defixi ita desipuerunt,
ut ex his quae videntur bona nesciant intelligere
eum qui est, neque operibur attendentes agnoscant,
quis fuerit artifex, puopportune profecto tu iis
coelos objecisti, qui tam aperte enarrant gloriam
Dei, et firmamentum quod annunciat opera manuum
ejus. Nos certe a magnitudine ista speciei
et creaturae erigimur ad horum creatorem, et
dum in ordine physico miramur sapientiam ejus,
potentiam, bonitatem, oculos in ipsum figentes
fidenter petimur et expectamus, ut operis sui multo
nobilioris ac praestantioris, cujusmodi est Ecclesia,
perturbatum ubique ab inferorum in et
humana malitia ordinem et apparatum restituere
cito velit et ad pristinum revocare estatem.
gratulamur autem tibi, quod dum magnalia considerar
altissimi, doctas commentationes tuas
in rientiae incrementa convertas, rurscumque
demonstres, insitium sapientiae esse timorem D.ni.
Ceterum egregium opus tuum pergrato excipientes
animo, copiosa tibi coelestis gratiae munera
omniaque fausta adprecamur, eorumque auspicem
et paternae Nostrae benevolentiae testem tibi
dilecte fili Benedictionem Apostolicam peramanter
impertimur.
Datum Romae apud S. Petrum die 5. Septembris
1872 Pontificatus Nostri Anno vicesimo septimo
Pius PP IX

---page break---