Page:APUG 351H.pdf/9

From GATE
This page has not been proofread


01 pendere quod gratia sit inefficax, seu effectu careat:
02 ergo etiam certum esse debet, ab eius cooperatione
03 pendere quod sit efficax, seu effectum habeat.
04 Antecedens patet quia scriptura plurimis locis[1]
05 docet hominess obdurare corda sua contra vocati
06 onem divinam: gratiam Dei in vacuum recipere
07 et negligere spiritui sancto resistere: et idcir
08 co graviter eos reprehendit. Unde perspicue sequitur
09 a nostra libertate pendere, quod gratia effectu careat
10 atque adeo hanc carentiam effectus esse liberam:
11 alioquin non imputaretur nobis ad culpam. Quod
12 si carentia effectus nobis est libera; etiam productio
13 effectus a gratia nobis est libera: hoc est, si in
14 nostra potestate est efficere ut gratia effectu
15 suo careat, et sit inefficax; etiam in potestate
16 nostra est efficere, ut effectum habeat, et sit efficax.
17 quia libertas est appositorum: unde si alicuius
18 operationis privatio vel cessatio est in nostra po
19 testate; fieri nequit quin etiam positio illius op
20 rationis in nostra potestate sit. Quicumque ergo dicit
21 a nostra libertate pendere quod gratia sit inefficax
22 et effectu careat: etiam fatere debit a nostra liber[-]
23 tate pendere; quod sit efficax seu effectum habeat:

24 alioquin non loquitur consequenter, me satis intelligit

  1. Nel margine: Psal. 94. Hebre. 3. 2 Cor.6. 1 Timot. 1. Act. 7.