Page:APUG 351H.pdf/16

From GATE
This page has been proofread


coherit cum ceteris, et recte aptari potest illi loco Apostoli,
Quis te dicernit? Denique si par gratia praeveniens
non est, nisi previsus sit par effectus: ergo
nec in Angelis fieri potuit ut aliquis eorum cum
pari gratia dissentiret alio consentiente. quod non
est consentaneum doctrinae Sancti Augustini liber de
corroptionis et gratia capitulum 20. et II ubi docet aliis
per liberum arbitrium cadentibus, alios per idem liberum
arbitrium stetisse; totam discutionem referens in
libertatem arbitrii habituali gratia instructi.
Secundum punctum non videtur probandum si enim in eo
casu non est in potestae voluntatis gratiam sequi
vel ei resistere; quomodo manet libera, cum in neutram
partem se flectendi maneat potestas.
Dices non negari quia voluntas in eo casu possit gratiam
sequi vel ei resistere, sed solum significari
hinc no recte probari fieri posse ut duobus aequale
auxilium habentibus, alter credat alter non credat; ut
volebat altera opinio.
Sed contra, si in eo casu voluntas vnius potest gratiam
sequi, et voluntas alterius gratiae resistere
ergo poterit alter ab altero se discernere discretio
enim fit sequendo gratiam, et per eam credendo atque
hoc est contra Apostolum, ut isti volunt non enim
solum Apostolus docet hominem non discernere scripsum
actum sed etiam non posse scripsum discernere. tam enim