Page:APUG 2743.pdf/25

From GATE
This page has been proofread


TESTAMENTUM


In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Robertus Cardinalis Bellarminus Presbyter Cardinalis e Societate Iesu assumptus, petii a S.tae mem.ae Clemente VIII facultatem condendi testamentum ad pias causas tantum, ut certum essem, ea quae mihi decedenti bona temporalia superessent, quae dum viverem, dispensari pauperibus vel Ecclesiis non potuerant, ut pote meae sustentationi necessaria, ad pauperes, et Ecclesias redirent. Concessit Pontifex indultum testandi generalius quam voluissem, sed non acceptavi, nisi ad pias causas, ut petieram; habetur hoc indultum inter alias bullas mihi concessas in magno folio pergameno cum plumbo dat. anno Domini 1603 6 idus Apr. Pon.tus Sanctis. Papae Clementis VIII anno XII. Ergo hoc indulto praesupposito, testamentum condidi Capuae, cum essem Archiep.us eius Civitatis. Deinde illo abrogato, aliud condidi Romae, sed propter mutatas circumstantias hoc secundo etiam abrogato, nunc iter. testam.m condere statui, cum sim annorum 69 sed mente et corpore per Dei gratiam bene valens. Primum igitur spiritum mei in Dei manus commendatum, toto corde exopto, cui adolescentia servire desideravi, et precor ut me inter sanctos et electos suos, non aestimator meriti, sed veniae largitor admittat. Corpus meum non apertum nocturno tempore sine alia pompa ad Ecclesiam Societatis Iesu, vel Collegii Romani, vel Domus professae deferri volo; et exequiae fiant per solos Patres, et fratres Societatis sine interventus sacri Collegii, sine lecto sublimi, sine insignibus vel flabellis, eademque simplicitate qua coeteris de Societate Iesu fieri solent. Et hac de re quam maxime possum, Sanctiss. D. N. humiliter rogo, ut desiderio meo satisfaciat. Quod
---page break---