Page:APUG 2743.pdf/22

From GATE
This page has been proofread


mi, et Convertitarum. Vivit adguc agens annum 71 et quotannus mense potissimum Septembri colligit se ut vacet orationi, et silentio dimissis aliis occupationibus, ut pulverem contractum ex negotii variis, si quomodo possit, detergat. Et ad reddendam Deo rationem villicationis se parat. Orat pro eo.

Haec scripsit N. rogatus ab amico et fratre anno 1613 mense iunio, de virtutibus suis nihil dixit, quia nescit an ullam vere habeat, de vitiis taciut, quia non sunt digna, quae scribantur, et utinam de libro Dei deleta inveniantur in die Iudicii. Amen


Die 28 Octobris 1622


Fidem facio per praesentes ego Notarius publicus infrascriptus qualiterim Domo professa Venerabilis Societatis Iesu, et in mansione R.mi P.ris Mutii Vitelleschi Generalis supradictae Societatis et coram me et R.mus P.r Mutius Vitelleschus Generalis Romanus, et Rev. Pater Franciscus Sacchinus Perusinus Secretarius, et Rev. P.r Io. Andreas Eud. Ioannes omnes professi sacerdotes dictae Venerabilis Societatis tactis pectoribus et iurarunt, et recognoverunt retroscriptum manum, litteram, et personam, et character in forma piae, et recolendae memoriae Ill.mi et R.mi D.ni Cardinalis Roberti Bellarmini, eumque scripsisse propria manu retroscripta in retroscriptis paginis pro veritate affirmarunt prout alias Latius et prout ad quem et hac die et anno supradictis.

Ita est pro D.no Silvestro Spada Notario
Franciscus Meula substitutus.



---page break---