Page:APUG 2743.pdf/21

From GATE
This page has been proofread


lectione plurimum iuvari se sentiebat. Amabatur a Populo, et ipse amabat Popolum, Ministri quoque Regii nihil molestiae unquam intulerunt, sed venerabantur eum, quoniam arbitrabantur eum esse Dei Servum.

In Conclavi Leonis XI, et rursus in Conclavi Pauli V ut plurimum vel in Cella sua manebat, vel solus in loco solitrio deambulabat rosarium, aut libellum aliqeum legens, et privatim in orationibus suis dicebat Domino, mitte quem missurus es, et a Papatu libera me Domine. In 2.do Conclavi parum abfuit quinfieret Papa, et cum aliquis vir gravissimus promitteret suam operam, ipse hortatus est ut desisteret, et neque ei gratias egit, et affirmavit se, ne paleam quidem ex terra sublaturum, si per hoc Papa fieri potuisset, neque eos, qui impedierunt odio habuit, aut inde turbatus est. Dicebat enim, definitionem Papatus esse laborem periculossimum sive periculum laboriosissimum. Tempore Pauli V expendit in fabrica sui tituli scuta ... Item Collegio Societatis Politiano donavit redditum quinquaginta scuti in perpetuum, Collegio Capuano resignare voluit Abbatiam Capuanam redditus plusquam mille scutorom, sed Papa noluit; auctor tamen fuit ut ei daretur Ecclesia, domus, et hortus eius Abbatiae. Eodem tempore edidit Commentaria in psalmos, libellos duos, vel tres Italicos contra Venetorum doctores. Item librum Apologeticum contra Regem Angliae, librum contra Guglielmum Barclaium, librum contra Rogerum Widdrintoner, et librum de Scriptoribus Ecclesiasticis cum Cronologia.

In multis Congregationibus Cardinalium adscriptus fuit, videlicet Sancti Officii, Indicis librorum prohibitorum, Sacrorum Rituum, Examinis Episcoporum, Indulgentiarum, de propaganda fide Germanicae et Ungaricae.

Protector fuit Celestinorum, Sanctae Marthae, et Collegii Germanici, et V. Protector in absentia Cardinalis Aldobrandini Charitatis Sancti Hierony-
---page break---