Page:APUG 2743.pdf/20

From GATE
This page has been proofread


audientes. Scripsit dum esset in Pago quodam maiore explicationem Symboli lingua Italica, quam typis mandavit, ut parochi, qui concionari nesciunt, legerent post Evangelium unius articuli explicationem, praecipue quando congruebat cum festis diebus. Et quoniam usus erat quidam, ut Canonici et Parochi in festis Natalitiis munera mitterent Archiepiscopo satis magna, interdixit omnino eam consuetudinem, tum ne pauperes Canonici, et Parochi gravarentur, tum ut divites darent maiore cum suo merito pauperibus, quae daturi erant Archiepiscopo non egenti. Saepe enim cogitabat, et alii inculcabat illud Isaiae, Beatus qui excutit manus ab omni munere. Intererat officio divino cum Canonicis (nam Capuae Archiepiscopus est etiam Canonicus, et distributiones recipit satis opimas) omni die fest non solum ad missam et vesperas, sed etiam ad matutinum, et laudes, diebus autem feriatis, intererat saltem officio matutinali; tum ut Canonicos in officio contineret, et assuefaceret psalmodiae gravi, et morosae, tum ut lucraretur distributiones pro pauperibus. Integre enim eas pauperibus largiebatur. Dicebat enim hanc solam esse elemosynam proprie suam, quippe quam labore propriio lucrabatur. Reliqua enim Ecclesiae esse non sua. Praedixit ab initio se tribus annis solum illi Ecclesiae praefuturum, et cum magna diligentia conquisivisset nomina praedecessorum a Sancto Prisco Sancti Petri Apostoli discipulo usque ad sua tempora, et in cathalogo posuisset omnes praedecessores, et de suo immediato dixisset Caesar Costa sedit annis triginta, subiunxit N. sedit annis tribus, et sic omnino factum est. Nam post triennium obiit Clemens Octavus Papa, et successor eius Paulus Quintus noluit permittere ut N. rediret Capuam, unde coactus est renuntiare Ecclesiam. Porro N. assidue legebat vitas Sanctorum Ep.orum, quas ex Surio in unum collegerat, et ex hac
---page break---