Page:AKC s.d. 558-100.pdf/4

From GATE
This page has not been proofread


Maximè autem R Pater Noster. Ego enim huc veni præter
imo contram suam voluntatem, & depositionem, Patris Hiacynthi
de Magistris rationibus inductus, ne dicam sed vetus, qui neglecto
certis de causis suæ socio P Nugueira, opera mea multo
tempore usus est, maximè in scribendis epistolis, donec
postea turbæ illæ successurunt. Et, ni si repugnassent huius
provinciæ PP. qui Visitatorem oderant, me noluit secum
in Europam reducere, quod hic in domino iudicaret, me scili=
cet amiori bono e Societatis emolumento in Europa eidem
serviturũ. nam ad quid hic mathesis, nisi ut submodio condatur
satis credo tibi persuasum mi Athanasi, quod si interiota aperirem
plane ita expedire et ese divina fore meũ reditum crederes
Cometæ nuperi, fatales fuerunt Brasiliæ, nam multa milli=
hominum extinxit pestis cui ingens fames et rerum penuria
successit. sunt peccata nostra, quæ hic numen exasperarunt.
non peperci noctibus in ỹs contemplandis abreptus. Videbis ex calculo
Trigonometrico, quo loci cum reponam ex qua materia statua__
et sua fateor usus sum authoritate, sit opusculũ nobilitarem,
vel si mavelis, ut ei authoritatem emendicarem. Instrumento auris
calcino in dimetiendo isis sim satis feliciter. hoc solum doleo quod
raro vel nunquam meridianum satis cometam explorare potui,
ut aliquid certi decius distantia et parallaxu possemus statuere.
Scrivet tamen Europæ id nostra diligentia. Anno elapso 1665, cum solarẽ
Eclypsim observarem (fuit is dies 12us Julij, principium circiter tertio quad=
rante ad quintam vespertinamm, cum occidit quasi digitus illi deerat de
plenitudine) experiri volens in eius Umbra a so lunari corpore proiecta,
si revera luna montes haberet, quos tantopere horrent philosophis et
multi ex Astronomis, consideravimus limbum eius circularem,
qua parte lucidum solis superfuit, in obiecta pariete proiectum,
vidimusque clarissimè et distinctissimè, in illo circulo seu orbe
obscuro, prominentias et tubera, a reliquo obscuro exorbitantia
Et ne forte fides nostra suspecta esset, adfuit provincialis cum maiori
parte sociorum et magistrorũ, stupentes tam insolitam, vel inere
dibilem phasim. sed et ego ipse vix credebam eos siqdem aliqui
essent, tam excelsos, ut in tam limitato orbe distingui possent
vel se cerni. fuit auter diameter orbis seu umbra lunaris in parietem proiectæ quasi
trium spithamarum & semis plusminus tres. nemo era_ amplius de
montibus lunaribus ambiget. Alia Elipsis hic successit lunæ totalis
die 6 Aug. A. 1664. cuius principium fuit unu quadrante post septimam
Vespertinam, inde colligant Geometre, Longitudinum seu differentiam
inter Meridianumos Romanum vel Venetum, et Bahiensem, quod
sum miratus, quod, horâ cum dimidiâ duraverit in illa plenitudine seu cons
tia, am inciperet desinere, sive exire ab umbra. oportuit esse centrale
et proximam Lunã

---page break---

Maximè autem R Pater Noster. Ego enim huc veni præter imo contram suam voluntatem, & depositionem, Patris Hiacynthi de Magistris rationibus inductus, ne dicam sed vetus, qui neglecto certis de causis suæ socio P Nugueira, opera mea multo tempore usus est, maximè in scribendis epistolis, donec postea turbæ illæ successurunt. Et, ni si repugnassent huius provinciæ PP. qui Visitatorem oderant, me noluit secum in Europam reducere, quod hic in domino iudicaret, me scili= cet amiori bono e Societatis emolumento in Europa eidem serviturũ. nam ad quid hic mathesis, nisi ut submodio condatur satis credo tibi persuasum mi Athanasi, quod si interiota aperirem plane ita expedire et ese divina fore meũ reditum crederes

Cometæ nuperi, fatales fuerunt Brasiliæ, nam multa milli= hominum extinxit pestis cui ingens fames et rerum penuria successit. sunt peccata nostra, quæ hic numen exasperarunt. non peperci noctibus in ỹs contemplandis abreptus. Videbis ex calculo Trigonometrico, quo loci cum reponam ex qua materia statua__ et sua fateor usus sum authoritate, sit opusculũ nobilitarem, vel si mavelis, ut ei authoritatem emendicarem. Instrumento auris calcino in dimetiendo isis sim satis feliciter. hoc solum doleo quod raro vel nunquam meridianum satis cometam explorare potui, ut aliquid certi decius distantia et parallaxu possemus statuere. Scrivet tamen Europæ id nostra diligentia. Anno elapso 1665, cum solarẽ Eclypsim observarem (fuit is dies 12us Julij, principium circiter tertio quad= rante ad quintam vespertinamm, cum occidit quasi digitus illi deerat de plenitudine) experiri volens in eius Umbra a so lunari corpore proiecta, si revera luna montes haberet, quos tantopere horrent philosophis et multi ex Astronomis, consideravimus limbum eius circularem, qua parte lucidum solis superfuit, in obiecta pariete proiectum, vidimusque clarissimè et distinctissimè, in illo circulo seu orbe obscuro, prominentias et tubera, a reliquo obscuro exorbitantia Et ne forte fides nostra suspecta esset, adfuit provincialis cum maiori parte sociorum et magistrorũ, stupentes tam insolitam, vel inere dibilem phasim. sed et ego ipse vix credebam eos siqdem aliqui essent, tam excelsos, ut in tam limitato orbe distingui possent vel se cerni. fuit auter diameter orbis seu umbra lunaris in parietem proiectæ quasi trium spithamarum & semis plusminus tres. nemo era_ amplius de montibus lunaribus ambiget. Alia Elipsis hic successit lunæ totalis die 6 Aug. A. 1664. cuius principium fuit unu quadrante post septimam Vespertinam, inde colligant Geometre, Longitudinum seu differentiam inter Meridianumos Romanum vel Venetum, et Bahiensem, quod sum miratus, quod, horâ cum dimidiâ duraverit in illa plenitudine seu cons tia, am inciperet desinere, sive exire ab umbra. oportuit esse centrale et proximam Lunã


---page break---