Page:AKC 1668 02 26 564-004.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


X
Reverende in Xo Pr
P. C.

Datas 28o Jan:. accepi. Suppono Ram Vam tum
ex meis tum ex Illmi & Rdmi Dni Comitis de Wal=
lenstein iam? illxisse statum negotij Dni Comitis.
omnino conabitur sua Mstas fre expimenta etiam
cum ultimis ā Ra Va missis raritatibus oblatis
p manus Illmi Dni Comitis Wallestein; sed ?iam?,
dum ob incendu grande in aula Cæsarea exor=
tum cogimur abesse Vienna vix erit occasio.
Neg ipsa sua Mstas accepit adhuc ullum respon=
sum ă serma Regina Hispæ circa Eptm Dno Alexan=
dro Fabiano conferend. Ego ispse scripsi Rdmo Pri Nid=
hardo, ut responsu aliquod mittat.quamprimum vel
Sua Mstas habuerit responsum vel ego, signfbr illud
. Plura n pm qa posta abit. Comendo
me humillime in S. scrfa. Viennæ (seu potius
Eberstorffij uno milliari Vienna)26 febre. 1668

R. V.
S. in Xo
PM

P. S si placuerit in=
telligere incendij ortu &
pgressu, illges Ra Va
ex R. P. Noyelle, cui
illud ad longu descripsi.

Literæ tm inscribant
Vienna si q ad me dandæ
erunt.

X
Reverende in Christo Pater
Pax Christi

Datas 28º Januarii accepi. Suponno Reverentiam Vestram tum ex meis tum ex Illustrissimi e Reverendissimi Domini Comitis de Wallenstein iam intellexisse statum negotii Domini Comitis. Omnino conabitur sua Majestas facere experimenta etiam cum ultimis a Reverentia Vestra missis raritatibus oblatis per manus Illustrissimi Domini Comitis Wallenstein; sed iam, dum ob incendium grande in aula Cæsarea exortum cogimur abesse Vienna vix erit occasio. Neget ipsa sua Majestas accepit adhuc ullum responsum a Serenissima Regina Hispaniæ circa Episcopatum Domino Alexandro Fabiano conferendum. Ego ipse scripsi Reverendissimo Patri Nidhardo, ut responsum aliquod mittatur. Quamprimum vel sua Majestas habuerit responsum vel ego, significabitur illud Reverentiæ Vestræ. Plura non primum quia posta abit. Commendo me humillime in Sancta sacrificia. Viennæ (seu postius Eberstorffii uno milliari Vienna) 26 februariæ 1668.

Reverentia Vestra
Sancto in Christo
PM [signature]

Postscript si placuerit intelligere incendii ortum & progressum, intelleges Reverentia Vestra ex Reverendo Patre Noyelle, cui illud ad longum descripsi.

Literæ tantum scribantur Viennam si quæ ad me dandæ erunt.