Page:AKC 1664 07 24 563-196.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

" ait, vidi in Sardinia in Ducatu Galuriæ, ubi istar. ficuum ex ab-
"undantia, quod q. unam comedebat, patiebatur unam febrim, & q.
" duas, duas, & q. tres, patiebatur trinam febrim. Et ut plurimum
" ipse Febres erant Tertianæ. &c.

Ceterum nec te ignorare velim, me Augustae Taurinorum inspexisse
mensam Isiacam; & itinere dimidii dici ab ead. urbe in monte
cui S. Michaelis aedes imposita est, cadavera quorundam Monacho-
rum integra q. conservata observasse. Sed quia scio, te
pridem a Cl. Bartol. Torinio de his admonitum, nolo hic esse
prolixus.

Manfredi Septalæ Canonici Mediolanensis Museum Destonæ im-
pressum modo est. Iussit tibi nuntiare salutem officiosissimam.
Vale Vir Rev. et Clar. & me ama.
Lugduni 24 Iul. 1664
Tuus omni observantiâ
Martinus Fogelius.