Rever. & Clar.mo Vir, Amice plurimum colende.
Literas tuas, 10 Maii scriptas, Mediolani summâ cum voluptate per-
legi, in quibus tuam erga me benevolentima, & amorem declara-
re eximium ad modum voluisti. Respondere omnino debuissem ci-
tius, nisi continuum nostrum iter responsum distulisset.
Quæ de Patre Grabezo scribis, Geographiæ Asiæ plurimam lucem dabunt,
quæ hactenus circa locorum situs parum certi habuit, si Persiam
Olearii et Sinas P. Martinii excipias. Gaudeo profecto, spem
esse factam itinerarii Gruberi. Utinam brevi illud videre liceret!
Sed forsan p.cipua capita isti, quod nunc per manib. habes, operi in-
serta aliquando videbimus.
P. Terentii Plinium Indicúm publicaæ utilitati subduci, omnino dolendum
est. Optarem saltem, ut, ubi tam rarum volumen delitescat, certo
sciri posset. Interim gratias tibi ago maximas pro iis, q. de ipso
mecum communicasti. Si Deus t.o.m. voluerit, videbis olim verba
tua Historiæ meæ adposita.
Si placet in posterum literarum commercium continuare, destinabis
tuas Lugdunum in Gallia, & commendabis eas Mercatoribus Davidi
Couvieur, et Vincentio Hertner.
Cuperem ex te cognoscere, an Ficus Sardiniæ Febriferas, quas
Ficus Pharaonis quidam appellant, experientiam aliquam deprehenderis,
si forte Sardiniam ingressus es. Non te latebit, quod Aponen-
" sis c. 45 d. Remed. Venen. αύζότοζηλ. de iis prodiderit. Hoc ego.