Page:AKC 1659 03 09 561-279.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


R.de in Christo Pater
P. C.
Hac ipsâ horâ accipio desideratissimas R.ae V.ae unà cum exspectatissima
effigie, quam Abbati Fuldensi offerre cogito. Hesternâ die accepi litte
-ras Fuldâ è Sacellano Aulico, dicti Principis nomine ad me scriptas,
cùm adiunctis litteris à R.a V.a ad eundem Principem 1 Febr. scriptis.
Cupiebat Princeps, ut si libros Româ accepissem, mitterem ad se quan
-tocius, indicaremq. si quos sumptus fecissem; velle se eos rependere. Re
-spondi, accepisse me libros ante aliquot septimanas, sed noluisse
transmittere, eò quòd defectum haberent, Româ supplendum; quod
supplementum quoniam iam acceperim, cogitare me post Pascha sta
-tim Fuldam proficisci, et libros coràm offere, si ita placeret Celsi
-tudini sua; indicaret proinde, num ligatos, et qua ratione
velit. Exspecto responsum, et obtentâ licentiâ eô me conferem et fideliter ac strenuè rem R.ae V.ae curabo. Promittit R.a V.a dicto Prin
-cipi in suis etiam tria Opuscula; de quibus tamen nihil mihi si
-gnificaverat. Iam dudum distraxi omnia eorum exemplaria
nec aliud superest nisi quod iussu R.ae V.ae mittendum est Electori
Heydelbergensi. Dicam itaq., me alia exemplaria Româ exspectare.
Dicta tria R.ae V.ae Opuscula, praesertim verò bina Itineraria, tantum
in Germania nostra apud summos et infimos, doctos et rerum Astro
-nomicarum etiam ignaros applausum invenerunt, ut ijs legendis
ac relegendis exsaturari non possint. P. Cornaeus, sepositis omnibus
alijs rebus, diebus et noctibus ea evolvebat, et de lectis rebus me
-cum colloquebatur, tandemq. asseruit coactum se abscondere et sibi
ipsi librum surripere, nè eius lectio omne sibi tempus eriperet. E
-minent.
Princeps noster, cui exemplar unum obtuli nomine R.ae V.ae
ut iusserat, adeo fuit eius lectione dilectatus, ut quidquid tempo
-ris interdiu noctuq. alijs negotijs surripere potuit, ijs evolvendis
impenderit. Urgear à multis ad nacturandam novam editio
-nem, et iam unus sponte suâ ad sumptus faciendos se obtulit timetq.,
nè ab alijs praeveniatur, si diutius à me editio differetur. Vi.
itur ergo importunis precibus, seposui paulisper Mathematicum
Cursum, et totum Opus recensui atq. correxi, praemittoq. singu
-lis Planetis Praelusiones, in quibus affero observationes, et sche
-mata, et ex ijs indago staturam ac naturam Planetarum.
Ipsis deinde capitibus intersero Scholia mea. Iam perveni
usq. ad Martem. Res non erit, meo iudicio, ingrata. Ingens
apertus est mihi ad commentandum campus; sed intra Praelusionis
et Scholiarum limites me contineo. Omnia fusius pertractabo
in Mundo Mirabili quem scribere, DEO annuente, cogito.
Multa occurrunt dubia; sed puto me in omnibus mentem
R.ae V.ae attingere. Certè rem ita tracto, ut ne hilum discedere vi
-dear à R.a V.a. Solùm quae de Mundi quasi immensitate habet
R.a V.a, nec P. Cornaeo, nec mihi hactenus rem persuaserunt.
Credo quòd mentem R.ae V.ae non assequamur. Dignetur indica
-re apud quem Authorem aliquid in eam rem invenire queam.
Fortassis aliquid habet Cusanus, sed eius opera non habeo.
Si R.a V.a habet adhuc multa exemplaria, et velit eorum aliqua mittere
ad nos, praestat ut differatur secunda editio, nè R.a V.a et Bibliopola qui
sumptus facere cogitat, damnum patiatur. Exspecto responsionem et con
-silium. Itineraria mittat quotquot placet. Posset addere duos aut tres Artes
magnae Lucis et Umbrae, totidemq. Dictionaria, Artes Magneticas, et Pro Pro
-dromos Coptos. Si plura velit addere, faciat quod lubet; laboribus
non parcam in ijs distrahendis. Defectus librorum accepi omnes, so
-lum deest ultimum Alphabetù tomi ultimi Oedipi.
---page break---