Rome,
1 605.
Bellarmin episcopo Algarbiensi.
536
/ Illustrissime,et Reverendissime Domine. Etsi mea mihi non mul-
tum placeant, quippe qui novi imperfectum meum; tua tamen,Antistes
optime, mirifici placuerunt: quae enim ego levi manu vix adumbravi
tu vivis coloribus ita perfecisti, ut operis mei vestigia internos-
.^*ci non queant. Vel si mavis, ut � pictis imaginibus ad hortulos
transeamus si quos fructus ex hortulo meo legisti eos per se acer-
bos et insipidos,tu saccaro ac melle sapientiae atque eloquentiae
tuae conditos tales reddidisti, ut eos gustandi sensum amisisse op-
orteat, quibus non sapiunt. Mihl certe dulcissimi visi sunt, ac pr�
iis gratias ingentes habeo,et ago. Precor vero Deum, ut qui dona
gratiae suae tam larga manu in animum tuum profudit, idem te Eccle-
siae suae decus diu servet incolumem.
Romae 1605.
Amplitudinis tuae
addictissimus.
Episcopus Algarbiensis.
Archiv.Vatic. Mss.Gesuiti 18 fol.131. Brouillon autogr.