Rome,30 Nov.1613. Bellarmin au P.Adam Contzen S.J.
^50
/ Admodum B/de Pater, Accep� literae R.V. datas iS.Octobr�s, et rursum alias 18 Novembris. Non respondi continuo ad priores, quia expectabam^ responeionem ad meas, quibus adiuncta erat duplex censu ra ad primum librum R.V. huc missum, et ardebam scire,quo modo eam ^Taccepisset R.V. Sed jam nolui differre responsum ad has duas epistolas,etiam si, quod miramur P.Assistens et ego ,R.V. ad nostras non responderit. Scribo igitur ea potissimum de causa, ut sciat R.V. has duad epistolas pervenisse ad nos, et non esse amissas, ut nostrae fortasse in itinere perierunt. Deinde addo libellum illum famo- /^sum sub nomine Novi hominis, a Pontifica contemni,tanquam librum in certi auctoris; quilibet enim potest incerto nomine quidquid libet comminisci; e t veremur,ne si respondeatur,rursus pr� uno libello multi exoriantur, ut Hydrae capita. Sciat tamen R.V. multa ibi esse mendacia, nam ego in brevi transcursu libri,quindecim mendacia nota- /^^veram. Calumnia capitalis, quod post Gregorium XIII nullus fuerit verus Pontifex, et nulli nuno sint veri Cardinales, fundamento penitus caret. Constitutio si quidem Julii secundi statuii ut non possit esse Papa^ qui potest convinci aperte,et notorie de crimine simoniae in papatu obtinendo. At Sixtus V.nullo pacto convinci pote- ^[^rat; nam neque constabat verum esse quod dicitur de promissione facta Cardinali Estensi, et quando id constaret, non constai,an illa promissio fuerit simoniaca: potuit enim esse simplex premiselo absque ullo pacto; et quando id etiam constaret, extat Bulla Pii quar ti, qui statuii,ad vitanda schismata, omnes Cardinales habere vo- .^^"tum activum,et passivum in electione Pontificie, et quo ad hoc tan tum,cessare omnes censuras, quae alias in suo robore manent. Denique nullo colore defendi potest quod ipse Novus homo tanquam certum ponit. Deinde dicit Novus homo,omnes Cardinales,qui elegerunt Urbanum VII, successorem Sixti V, fuisse a Sixto ipso creatos; quod est evidenter falsum. Fuit enim Urbanus VII electus a viginti octo Cardinalibus superiorum Pontificum, id est Julii III,Pii IV,Pii V,Gre-