M�lan,23 janvier 1613. Gaspar Scipppius � Bellarmin.
/ 111"^ et Rev^^ Domine,
Mea in Italiam migratio fecit, ut quas 111^^
V.superiori
mense ad me humanissimas dedit, tardius mihi redderentur. Et quo
ndam sibi aliisque patronis meis gratissimum futurum significai,si
JTme coram frui possent, id autem hoc tempore res non sinit, annitar
ut literis saltem affectui vestro obsequar. Ac principio narrare V quiddam volo, quod atrocitate sua nonnullam in nobis admirationem
commovere queat, adeoque non omni prorsus iucunditate vacet, c�m
Admirari iucundum esse Philosophus doceat. Tertia die huius mensis
/^venit quidam, de quo quis et unde sit,non constai, nisi quod Trans-
alpinus homo visus fuit, ad amicum quemdam meum, notissimae nobili-
tatis virum, a Venetis propter usum armorum prohibitorum sui adver-
sus insidiatores muniendi causa adversus edictum gestatorum ex uni
verso ipsorum dominio proscriptum et bonis mulctatum, qui nunc Me-
^y^diolani commoratur, et c�m adhuc in conducto habitarem, mihi inno-
tuit. Cum eo agere coepit is,de qun sermonem institui, eumque ad
caedem meam proposito bis mille et quingentorum aureorum praemio,
Fiorentine,Genuae,Brixiae,Venetiis,aut ubicumque vellet, a mercato-
Hribus numerando impellere. Cohorruit ille ^on meum magis,quam su-
um periculum pertimescens, quod nonnullis eiusmodi operam negasse
fraudi fuisse necisque causam dedisse recordaretur. Utcumque tamen
dissimulavit, et sibi non tam voluntatem patrandi facinoris,qu�m
copiam sive perficiendi oportunitatem deesse ostendit. Ibi alter
expeditissimam demonstravit rationem sibi videri, si veneno res ge-
^^^ratur: ac ne ulla religione � facinore deterreretur, me haereticum
deploratissimum esse, eaque causa exulem vagari magnopere ei persu
adere conatus est. Convenit tandem inter eos, ut a.d.24 huius men
sis denu� conveniant, et, si amicus ille meus velit, de natione pa-
trandae rei deque praemio transigant. Se nunc ad Pedemontanos ex
./^negotiis concedere, et ad constitutum adfore ille caedis meae pro
curatore certo affirmavit. Digrosso ilio amicus ille, quem multi hic