[Douai^ 28 sept.l6l2. Edward Weston � Bellarmin.^__ ______
/ Illustrissime Domine,
Mihi aequum ac iustum omnino visum, in hoc casu exilii, quem
etiamnum sustineo, bisce literis quam officiose poter� ac debeo
dignitatem vestram compellare; adeoque tanti praesulis charitatem
J^favorabilem mihi conciliare. Ad hoc satis causae id habere indica
vi, quod Romae iuvenis degens, praelectionibus ipsius de fidei con-
troversiis,per aliquot annos, tam eximio praeceptore docente, dis-
cipulus,licet indiligens, audierim. Accedit porro, quod in ipsius
adversarium Rogerium Widdringthonum, virum caeteroquin indignum,in
/ ^ q u e m tantus dux sua manu ictum intendat, stili gladium distrinxe-
rim. Qua vero ratione hoc inciderit, coniucturam facio Dominatio-
nem vestram 111^^^ omnino percepisse. Sin vero nihil hac de re in-
audierit, R.F.Rector seminarli Anglicani in Urbe vobis tragoediam
poterli renuntiare. In causa itaque vestra adserenda quae et toti-
/^*us Ecclesiae, vitam ago in exilio, communi hostium vi a patria,am-
icis vitaeque subsidiis expulsus. Animus tamen mihi est. Illustris
sime, in widdringthonum stilo ominus depugnare, eoque script! gen
ere,in quo vestra Celsitudo contra Gulielmum Barclaium in omnium
oculis ^^raeclare triumphavit. Retardat tamen haud parum exilii
incommodum, de cuius condicione facile prudentia vestra aestima-
bit. Cum itaq^ue mihi adsit ius quoddam peculiare in hac calamita
te confugiendi ad vestrum praesidium, obnixe Domini et praecepto-
ris opem imploro ut ex rerum oportunitate velit Sanctitatem suam
de hoc ipso eventu,instituto et necessitate certiorem facere; qui
^^"inde,uti a fonte, adeo scilicet clementis patria suavi pectore,
derivata charitate, instructior subinde maneam et animosior ad de-
certandum cum fidei hostibus, Summo Deo, Sanctitati Suae ad vobis
inserviendum. Octob. 4 Kal.1612.
Dominationi Vestrae Illustrissimae addictissimus
Arch.Vat.Gesuit.l8 fol.31. Orig.
Odouardus Vestonus.
3mo Ili et R Dno meo colendiss^ D.Cardinali Bellarminio. Romam.(cacb