Page:EBC 1611 11 22 1119.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:24, 14 May 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,22 nov.l6l1. Bellarmin � l'archev.de Orangonor. 'Hi. / Admodum Illustris,et Reverendis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 nov.l6l1. Bellarmin � l'archev.de Orangonor.

'Hi.

/ Admodum Illustris,et Reverendissime Domine frater. Lite-

ras Reverendissimae Amplitudinis Vestrae datas anno superiore,men

se novembris cum ingenti animi dolore perlegi: intolerabilis enim

mihi iam videtur furor episcopi Cocinensis; sed tamen dolorem non

J^parum temperavit constantia ovium vestrarum, quae,ut videtur, ves-

tigia boni pastoris sui,Deo iuvante, sequuntur. Rie non defuimus,

nec deerimus causam ecclesiae Amplitudinis vestrae apud summum Pon-

tificem tueri; quamvis etiam episcopus Cocinensis non sibi desit

literas plenas querimoniis saepe scribendo. Una res me consolatur,

/^quae etiam Amplitudinem Vestram Reverendissimam consolari debet,

pastorem magnum,Christum, non posse deserere gregem suum,et vica-

rios 8uos,et ministros suos, qui nihil quaerunt, nisi gloriam ip-

sius, et salutem animarum, ipsius pretioso sanguine redemptarum:

et eundem Dominum nostrum non ignorare tribulationem servorum suo-

/ ^ r u m laborantium in remigando,vel elevo regendo; denique eumdem om

nia posse, et si placuerit ei imperare ventis et mari, futuram con

tinuo tranquillitatem magnam.

Audio P.Robertum Nobilem conterraneum meum multum laborare in

conversione Brachmanarum, sed tamen singularitates quasdam lacere

in ritibus eorum imitandis, non sine offendiculo fratrum nostrorum,

et periculo conscientiae ipsius. Obsecro R^^^^ Dominationem vestram,

ut eum hortetur, quod etiam ego per literas facio, ut nolit iudi-

cio suo vel zelo etiam nimium fider�; sed humiliter acquiescat ma

dori parti fratrum, qui tutiora suadent, praesertim cum Pater nos-

^y^ter

Generalis et nos idem sentiamus.

Valeat Amplitudo Vestra Reverendissima mei memor in sanctis

precibus suis, et ego vicissim non deero pr� ecclesia,et persona

vestra Domino supplicare. Datum Romae die 22 Novembris 1611. Amplit. V.R^^^ / frater et servus in Domino / R.Card^^^ B.

Arch.Vatic. Mss.Gesuit. 18 fol.78. Brouillon autogr. Epist.famil. LXXXIX.