Page:EBC 1611 05 14 1057.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:54, 19 March 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,14 mai 1611. 1057 Bellarmin � Charles de Lorraine �v.de Verdun / Illustrissime,et Re...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,14 mai 1611.

1057 Bellarmin � Charles de Lorraine �v.de Verdun

/ Illustrissime,et Reverendissime Domine. Quod Illustrissima Dominatio Vestra mihi sancte promittit per literas suas; ego multo ante verbis meis promisi Summo Pontifici, fretus optimis moribus, et praeclaro ingenio, quibus praeditam esse personam vestram a pa- .f'tribus Societatis nostrae didiceram. Quare, ut in extremo iudicio non confundamur, cum princeps pastorum apparuerit,et rationem de commissis ovibus reposcere coeperit, necesse est ut Illustrissima D.Vestra serio primum sacrae theologiae doctrinis pectus suum compleat: deinde quod didicerit, doceat studio infatigabili; nec solum verbo,sed etiam exemplo populum suum pascat,et regat. Et quemadmodum ego, ut Summum Pontificem confirmarem in sententia demandandae pastoralis curae Illustrissimae D.Vestrae, quamvis adhuc adoles centi, in exemplum adduxi S.Ludovicum episcopum Tholosanum; sic etiam par est,ut Vestra Illustrissima D. in eundem sanctum Ludovi- ^y'cum oculos figat, eiusque adolescentiam plan� senilem et severam imitetur: vel, si recentiqra malit, in Sanctum Carolum Borromoeum respiciat, qui anno aetatis suae vigesimo secundo archiepiscopus Mediolanensis creatus, super senes intellexit, et incredibili splan dor� ecclesiam universam illustravi!, vel si forte de suie vicinis exemplum requirat, habet B.Petrum Luxenburgensem, qui annorum quiim decim cum esset episcopus Metensis declaratus, ita se gessi!, ut miraculis a Deo post mortem glorificar! meruerit. Ignoscat Illus trissima D.Vestra, si nimis audacter admonitoris et cohortatoris officio fungi videar: fateor enim me non sine timore et tremore consilium dedisse Summo Pontifici, ut adolescentem,quamvis alioqui lectissimum et optimum, ad clavum eoclesiae regendum prS^oneret: multa enim,et magna pericula imminent adolescentibus in sublimi honorum et nobilitatis fastigio constitutis. Accipiat igitur Illustri ^ ssima D.Vestra in bonam partem ea quae dixi, quondam ab animo optimo,et cupidissimo salutis et glorine vestrae proficiscuntur; et mi hi,si qua in re utilem operam meam sibi esse iudicaverit, liber� iubeat. Romae die 14.Maii 1611. / Ill^^sa gmae p/y. frater et servus in Christo� / Robertus Card.Bellarminus