18 nov.l6lO. Archev.de Crang.� Bell, (suite)
1017
/ religionum et censurae ecclesiasticae et regis imperia nullo loco
habentur, sed solum est pr� ratione voluntas. Unde valde timeo ut
breves apostolici ad eundem episcopum hoc anno pr� societate missi
eundem sint sortiturl effeotum quem priores. Faxit Deus ut melio-
jf*rem sanioremque illi mentem ingerat.
Hoc ipso anno Summus Pontifex per literas apostolica^ Goanum
archiepiscopum nostrarum dioecesum limitatorem constituit; unde
fortasse fiet ut statutis firmisque cuiusque limitibus, suo iure
unusquisque contentus sese intra fines suos contineat. Quod si nec
/ y h o c proderit, nullum nobis superest remedium, nisi divinum; quod
opportuno tempore deesse non poterit. Nec solum� fratre has patimur
angustias, sed alias quoque � filiis, praecipu� ab archidiacono hu-
ius nostrae ecclesiae, qui Nestorianorum laute nutritus saepe scis-
suras meditatus est: sed anno praeterito aspidum ovva quae fovebat
/y^rupit peperitque ingens monstrum, nimirum apertum schisma centra
Summum Pontifioem, et pastorem suum; unde, quamvis nunc dissimulan
do, nunc tolerando, nunc admonendo, nunc opportuni et importune ob-
secrando et arguendo, saepius ad melioremfrugem eum redire studue-
rim, tamen, quia malum in dies magis serpens augebatur, optimorum
^^virorum consilio maturaque deliberatione adhibita,tanquam putridum
membrum a sano corpore,anathematis falce praescidi tradidique Sata-
nae in interitum carnis, si quo modo spiritus salvus fiat. Sed ipse
infidelium regum favore munitus, et etiam catholicorum fratrum au-
xilio fretus, in profundum veniens, omnia humana divinaque contem-
^^y'nit maximamque S.romanae ecclesiae filiis patientiae materiam quo-
tidie tribuit. Quondam vero est valde in fide suspectus, ad sanc-
tae inquisitionis tribunal eius causam oognoscendam et iudicandam
remisimus, cuius iussu
Augustini prior de more testes adhibuit;
et causa quidem examinata est: nunc sententiae fructum expectamus.
Verum in hac persecutione horum christianorum fides constanti^que
multum enituit; nam quidam coacti � principibus ethnicis ut cum w